Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 17
1 Anno ab urbe condita DCCCCXLIIII Severus, genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit, septimus decimus ab Augusto destitutum adeptus imperium XVIII annis tenuit.
2 hic natura saevus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam sed laboriosissime rexit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem adspiraverat, apud Cyzicum vicit et interfecit.
3 Iudaeos et Samaritas rebellare conantes ferro cohercuit. Parthos Arabas Adiabenosque superavit.
4 quinta post Neronem persecutione Christianos excruciavit, plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt.
5 hanc profanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Severi caelestis ultio e vestigio acta subsequitur. nam continuo rapitur vel potius retrahitur in Galliam Severus e Syria ad tertium civile bellum;
6 unum iam enim Romae adversus Iulianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, Iuliani in occidendo Pertinace socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat; cuius bello multum utrimque Romani sanguinis fusum est. Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est.
7 Severus victor in Britannias defectu paene omnium sociorum trahitur, ubi magnis gravibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. itaque magnam fossam firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo milia passuum a mari ad mare duxit.
8 ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus iudicatus interiit, Bassianus Antonini cognomine adsumpto regno potitus est.